In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
haec cum omnes sentirent, et. cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur[*](devers. D: divers. pr Schol. Gronov.) profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere[*](subiicere Dpr: circum add. in mg. D2, et ita Y) coeperunt. tunc[*](Tunc DY: tum pb) cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.
sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt[*](potuerant d), Vticae domi suae vivus exustus est, idque ita[*](ita pb: om. DY) illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, 'cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum.' quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.
nunc cum ipse causam illius tumultus neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum[*](tunc D al.) accensus C. Neroni fuit, P. Tettius[*](Tettius d: Pettius DKp: Pectius qr), haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia militum tribunus[*](mil. trib. DY: trib. mil. p (errant Zumpt, Iord.) br) fuit, haec eadem ipse[*](ipse coni. Benecke: ipsa codd.: ipso Haase, Kays.) se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellavit Hortensius—quo tempore quidem[*](quo tempore quidem Dp rell. (praeter G2K quo temp. ipse qu.): quo quidem temp. Siesbye, Muell.) signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos.
de quo ne multa[*](multa p: multum DY) disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio[*](Neronis iudicio del. Bake) non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite[*](fuerit audite qr edd. recc.), quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis[*](his codd.) in vestra fide praesidi esse oportere. quod toti Asiae[*](in Asiam auct. Iord. secl. Kays.) iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella: