In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat[*](erat tres Lgg., Non.: non erat DYprb: erat non q al.) ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali[*](mali pb: om. DY) constitueretur, tamen ad istum venit; ostendit munus illud suum[*](munus illud suum DZpb: illud munus suum G2K: munus suum illud G1) non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen[*](ipsos tantum Lg. 42) praetores et consules, non legatorum adseculas[*](adseculas (ass.) Dp: asseclas rell.), recipere solere. iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat[*](comparat Dp rell. Non. (Zielinski p. 193): apparat q1 Muell.); rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.
Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, 'quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?' homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit[*](obstipuit (ops. p) pql: obstupuit Dr rell.) hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille[*](ille pb: om. DY), ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, 'enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!' et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.
quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet clamor interea[*](pugna inter contra codd. Rufinianus) fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis iactatur domi suae vir primarius[*](primarius Non. edd.: primus codd.: (optimus s et ed. Iunt.)) et homo[*](homo pb Non.: om. DY) honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum[*](cum Dpq: tum Y) Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt. hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua[*](aliqua Dpr: aliq. KZ: aliquo L) evolare, si posset.
postridie homines mane[*](mane homines prb) in contionem conveniunt; quaerunt quid optimum factu[*](factu D al. p Asc.: factum G1qr) sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio[*](oratio pb: ratio DYr), non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi atque acerbitate versari.