In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento—quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de[*](de Vpq: om. rbd) L. Sulla Q. Metello consulibus. is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis[*](aedis V: aedes p) sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii[*](hi p) praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius[*](Cealius p: Coelius q) praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est[*](sic abusus est p (`est nova lectio'): om. bd edd. (Cl. Rev. xvii. 202)) ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium[*](iudicium Zumpt al.) latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus.
quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur.
L. Habonio[*](Habonio d Prisc.: Rabonio d (ut V, i. §150)) aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. cum ille, id[*](id om. pq) quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere[*](comparare pb) omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti[*](ē, corr. isti, p) videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.
venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt[*](vidit p) undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera nova atque integra. versat se; quaerit quid agat. dicit[*](dicit pq: dicit ei q2r rell. edd.) quidam ex illis[*](ipsis p) canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, 'tu, Verres, hic quod moliare nihil[*](nihil pbd: non q edd.) habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendiculum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. 'nam mehercule,' inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.'
Habonius, qui legem nosset—qua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nulla—et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi[*](deberi b: debere p (corr. i, ut videtur) qr), negat oportere exigi. iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat.
nova res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio patruo, P. Titio[*](P. Titio ut Vinfra, §137; cf. §139: P. Tettio pq: P. tertio r: Potitio d) tutori, homini frugalissimo; hi rem ad virum primarium summo officio ac virtute praeditum, M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. venit ad Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium fortunis patriis conetur evertere. iste, qui iam spe atque opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit.
cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud[*](vident p) quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas pro pretio[*](pro pretio auct. Garat. sed. edd.), non gratia valeret—statuunt id sibi esse optimum[*](esse optimum pbr: opt. esse edd.) factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.
venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit[*](venit Vb: om. p) homo summo pudore[*](pudore V (i, §126): pudore et p), summo officio, spectatissimus ordinis sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Vt omittam[*](mittam pb) cetera, quo tandem pudore talis viros, quo dolore[*](talis viros quo dolore p2 s. l.) meretricis domum venisse arbitramini? qui numquam ulla[*](numquam ulla p: numq. nulla V: nulla b) condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. veniunt, ut dico, ad Chelidonem. domus erat plena; nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'mihi det possessionem, mihi ne adimat[*](mihi adimat pq1), in me iudicium ne det, mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur[*](ab aliis tab. obsign. V: alii tabulas obsignabant p rell.); domus erat non meretricio conventu sed praetoria turba referta.
simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. loquitur C. Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. respondit illa ut meretrix non inhumaniter[*](inhumaniter V Prisc.: inhumane p rell.); libenter ait se facturam[*](se facturam V et Donat.: se esse facturam pr rell., prob. May (i, §142)), et se cum isto[*](se cum isto Vpb: cum isto se qr) diligenter sermocinaturam; reverti iubet. tum discedunt: postridie revertuntur. negat illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse. vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. ea vos antea, iudices, cognovistis.
dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni[*](Iuni V: Iunii p), dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si viveret, sed recenti re de Mustio auditum est[*](sed recenti re de M. auditum est V: ċsed pro Mustioċ rec. re de Mustio aud. pb (Act. Pr. §33)); dixit L. Domitius[*](titus dom. pbr), qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus[*](actus p al.) Chelidonem nominavit.
non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur? reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert[*](defert p: refert bd) ad istum rem Habonius: ut sibi videatur[*](videatur coni. Ernesti: videbatur p codd.), satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit[*](accepit pb) verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.
tutores haec[*](hec p (haec d): hoc qb) nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. iste vero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens denique excidit. quid ageret[*](nesciit quid ageret H. G. Koch) coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. itaque excogitat— quid? nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset[*](ut quisquam posset p: quod qu. possit al.) dicere, 'improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum[*](vafrum Madvigius (ii, §132; iii, §35): fabrum Asc.: verum p: tectum al.), nihil veteratorium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia.
'si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. quod est igitur remedium? quod? ne liceat pupillo redimere.' Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendundis[*](vendundis V Asc.: vendendis p rell.) omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit[*](res sit pbd: res V: res est Prisc.), cuium periculum? excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam[*](factam V: factam esse p rell.) oportebat. quid enim? quisquam ad meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit[*](quisquam acc. V: quid acc. p rell.)? locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum[*](refecturum V (i, §138): ref. esse p rell.) dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo[*](pupillo V) cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor[*](et... ilico tu praetor Kays.: cautum esse, tu Stuerenb.: et si non putas (sc. cautumcauta p esse) caveas licet.)[*](Tu praetor... immittes? Halm), in mea bona quos voles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines[*](sinas bd).
operae pretium est legem ipsam[*](ipsam legem bd) cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recital[*](R (= Recita) V: om. p rell. (i, §106)) LEX OPERI[*](Lex operi V: ex opere pr rell.) FACIVNDO. QVAE PVPILLI IVNI —. dic, dic, quaeso, clarius. C. VERRES PRAETOR VRBANVS[*](urbanus V: urb. pr: urbis bd (i, §127; §iii, 123)) ADDIDI T. Corriguntur leges censoriae! quid enim? video[*](Quid enī uedeo (corr. uideo) in multis p rell. (i, §157): Quid eni multis V: quid est in multis Halm, May: Quod esse video in multis... vult Muell.) in multis veteribus legibus, CN. DOMITIVS L. METELEVS CENSORES ADDIDERVNT, L. CASSIVS CN. SERVILIVS CENSORES ADDIDERVNT[*](Cn. Met. L. Cass. Cn. Serv. censores addid. mediis omissis p): vult aliquid eius modi C. Verres. dic: quid addidit? recita[*](R (= Recita) V: om. p rell. ut supra). QVI DE L. MARCO M. PERPERNA[*](Perpenna pqb) CENSORIBVS—— SOCIVM NE ADMITTITO[*](admitto p) NEVE PARTEM DATO NEVE REDIMITO. quid ita? ne vitiosum opus fieret? at erat probatio tua. ne parum locuples esset? at erat et esset amplius, si velles, populo[*](pupillo V) cautum praedibus et praediis.
hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si[*](si (ante propinq.) et in sqq. V: om. p rell.) D. Bruti, cuius praedia suberant[*](suberant Vqr Asc.: subierant p), periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu[*](tu om. pq1) neque negare posses, —in tabulas enim legem[*](legem om. bd) rettulisti,—neque[*](neque cum V: nec cum prb) cum defensione aliqua confiteri? addicitur opus[*](opus V: id opus p rell. cum totores H. S. lxxx milibus id opus p rell., edd. (contra V)) HS DLX milibus, cum tutores HS CCID~ CCIO~ CCI39 CCIOO id opus ad illius iniquissimi hominis[*](iniq. hominis V: hom. iniq. p rell.) arbitrium se effecturos esse clamarent. etenim quid erat operis?