In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
erat omnibus molestum; neque eos tam istius hominis perditi subita laetitia quam hominis amplissimi nova gratulatio commovebat. cupiebam dissimulare me id moleste ferre, cupiebam animi dolorem vultu tegere et taciturnitate celare. ecce autem illis ipsis diebus, cum praetores designati sortirentur et M. Metello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nuntiatur mihi tantam isti gratulationem esse factam ut is domum quoque pueros mitteret qui uxori suae nuntiarent.
sane ne haec quidem mihi res[*](quidem mihi res DKZp: mihi quidem res G12s: quidem res mihi bd) placebat; neque[*](neque tamen tant. Manutius, edd. (iii §134)) tantopere[*](tantopere Dp: tanto opere codd. pler., edd. (cf. iii §155: magnopere l. 23, i §§27, 108, iv §1, v §107)) quid in hac sorte metuendum mihi esset intellegebam. Vnum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam, fiscos compluris cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse translatos; ex his quasi X fiscos ad senatorem illum relictos esse comitiorum meorum nomine; divisores omnium tribuum noctu ad istum vocatos.
ex quibus quidam, qui se omnia mea causa facere debere[*](facere debere codd.: facere om. Asc., Schol. Gronov., edd.) arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit; demonstrat qua iste oratione usus esset; commemorasse istum quam liberaliter eos tractasset iam antea[*](iam antea scripsi cum Steph. Lamb. (§29 infra): etiam (post -asset) antea codd.: et iam antea edd.), cum ipse praeturam petisset, et proxumis consularibus praetoriisque comitiis; deinde continuo esse pollicitum quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. hic alios negasse audere, alios respondisse non putare id perfici posse; inventum[*](tantum G1: tandem coni. Zumpt) tamen esse fortem amicum ex eadem familia, Q. Verrem Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui HS quingentis milibus depositis id se perfecturum polliceretur, et fuisse tamen[*](tn D, tamen p rell. (ut l. 17): tum edd.) non nullos qui se una facturos esse dicerent. quae cum ita essent, sane benivolo animo me ut magnopere[*](magnopere Dp: magno opere edd. (l. 3 supra)) caverem praemonebat.
sollicitabar rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Vrgebant comitia, et in his[*](eis Halm Kays.) ipsis oppugnabar grandi pecunia; instabat iudicium, ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. agere quae ad iudicium pertinebant libere comitiorum metu deterrebar; petitioni toto animo servire propter iudicium[*](propter iudicium prd (Zielinski p. 192): om. DY) non licebat; minari denique[*](denique quoque pq1K) divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intellegere videbam me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum.