In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

libelli nominum vestrorum consilique huius in manibus erant omnium; nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse, cum iste repente ex alacri atque laeto sic erat humilis atque demissus ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. ecce autem repente his diebus paucis comitiis consularibus factis eadem illa vetera consilia pecunia maiore repetuntur, eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. quae res primo, iudices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est: post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.

nam ut[*](ut om. p) Hortensius[*](Hortensius codd.: Q. Hort. Schol. Gronov., Muell. (Am. J. Ph. xxvi. 412)) consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae[*](potius quam cont. secl. Kays.) causa nominatum volo; etenim ea dicam quae ille, si commemorari[*](commemorare codd. (Act. Pr. §54, i §4: ii §6: iii §41)) noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.

videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulatur[*](gratulatur DY: victoriam grat. prd); ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. 'renuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant[*](aspiciebant pq1 Schol. Gronov.: aspiciebatur r) et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant.

etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam[*](iam pd Asc.: om. DY) et[*](et DYp: ac Asc.) perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur[*](sequentur DKp: sequuntur G12Z)? non[*](Non DG1Zsb: num G2LKrd: om. pq); omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices. vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur 'iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?'