Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- non si demisso se ipse voret capite.
- Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
- tamque valens vivat tamque venusta soror
- tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
- cognatis, quare is desinat esse macer?
- qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
- quantumvis quare sit macer invenies.
- Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
- coniugio et discat Persicum haruspicium:
- nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
- si vera est Persarum impia religio,
- gratus ut accepto veneretur carmine divos
- omentum in flamma pingue liquefaciens.
- Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
- in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
- quod te cognossem bene constantemve putarem
- aut posse a turpi mentem inhibere probro,
- sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
- hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
- et quamvis tecum multo coniungerer usu,
- non satis id causae credideram esse tibi.
- tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
- culpa est in quacumque est aliquid sceleris.
- Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
- de me: Lesbia me dispeream nisi amat.