Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- cum quantum poterat dixerat hinsidias.
- credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
- sic maternus avus dixerat atque avia
- hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
- audibant eadem haec leniter et leviter,
- nec sibi postilla metuebant talia verba,
- cum subito adfertur nuntius horribilis
- Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
- iam non Ionios esse, sed Hionios.
- Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
- nescio, sed fieri sentio et excrucior.
- Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
- recta est. haec ego sic singula confiteor,
- totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,
- nulla in tam magno est corpore mica salis.
- Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
- tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
- Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
- vere, quantum a me Lesbia amata mea es
- nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
- quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
- Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
- prurit et abiectis pervigilat tunicis?
- quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
- ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
- suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
- nec genitor nympharum abluit Oceanus:
- nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
- non si demisso se ipse voret capite.
- Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
- tamque valens vivat tamque venusta soror
- tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
- cognatis, quare is desinat esse macer?
- qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
- quantumvis quare sit macer invenies.
- Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
- coniugio et discat Persicum haruspicium:
- nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
- si vera est Persarum impia religio,
- gratus ut accepto veneretur carmine divos
- omentum in flamma pingue liquefaciens.
- Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
- in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
- quod te cognossem bene constantemve putarem
- aut posse a turpi mentem inhibere probro,
- sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
- hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
- et quamvis tecum multo coniungerer usu,
- non satis id causae credideram esse tibi.
- tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
- culpa est in quacumque est aliquid sceleris.
- Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
- de me: Lesbia me dispeream nisi amat.