Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. et quod vides perisse perditum ducas.
  2. fulsere quondam candidi tibi soles,
  3. cum ventitabas quo puella ducebat
  4. amata nobis quantum amabitur nulla.
  5. ibi illa multa tum iocosa fiebant,
  6. quae tu volebas nec puella nolebat.
  7. fulsere vere candidi tibi soles.
  8. nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
  9. nec quae fugit sectare, nec miser vive,
  10. sed obstinata mente perfer, obdura.
  11. vale, puella! iam Catullus obdurat,
  12. nec te requiret nec rogabit invitam:
  13. at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
  14. scelesta, vae te! quae tibi manet vita!
  15. quis nunc te adibit? cui videberis bella?
  16. quem nunc amabis? cuius esse diceris?
  17. quem basiabis? cui labella mordebis?
  18. at tu, Catulle, destinatus obdura.
  1. Verani, omnibus e meis amicis
  2. antistans mihi milibus trecentis,
  3. venistine domum ad tuos penates
  4. fratresque unanimos anumque matrem?
  5. venisti! o mihi nuntii beati!
  6. visam te incolumem audiamque Hiberum
  7. narrantem loca, facta, nationes,
  8. ut mos est tuus, applicansque collum
  9. iucundum os oculosque saviabor.
  10. o, quantum est hominum beatiorum,
  11. quid me laetius est beatiusve?