Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Varus me meus ad suos amores
  2. visum duxerat e foro otiosum,
  3. scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
  4. non sane inlepidum neque invenustum.
  5. huc ut venimus, incidere nobis
  6. sermones varii, in quibus, quid esset
  7. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  8. ecquonam mihi profuisset aere.
  9. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  10. nec praetoribus esse nec cohorti,
  11. cur quisquam caput unctius referret,
  12. praesertim quibus esset irrumator
  13. praetor nec faceret pili cohortem.
  14. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  15. natum dicitur esse comparasti,
  16. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  17. unum me facerem beatiorem,
  18. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  19. ut, provincia quod mala incidisset,
  20. non possem octo homines parare rectos.”
  21. at mi nullus erat neque hic neque illic
  22. fractum qui veteris pedem grabati
  23. in collo sibi conlocare posset.
  24. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  25. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  26. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  27. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  28. “istud quod modo dixeram, me habere,
  29. fugit me ratio: meus sodalis