Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
- sicine subrepsti mi atque intestina perurens
- hei misero eripuisti omnia nostra bona?
- eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
- vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
- Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
- alterius, lepidus filius alterius.
- Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
- cum puero ut bello bella puella cubet.
- Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
- qui patruus patrui monstret adulterium.
- ---
- Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
- savia comminxit spurca saliva tua.
- verum id non impune feres: nam te omnia saecla
- noscent et qui sis fama loquetur anus.
- Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
- quam te cum tota gente, Catulle, tua.
- sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
- si tria notorum savia reppererit.
- Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
- Hiberna fiant candidiora nive,
- mane domo cum exis et cum te octava quiete
- e molli longo suscitat hora die?
- nescio quid certe est: an vere fama susurrat