Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
- divum ad fallendos numine abusum homines,
- multa parata manent in longa aetate, Catulle,
- ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
- nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
- aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
- omnia quae ingratae perierunt credita menti.
- quare cur tu te iam amplius excrucies?
- quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
- et dis invitis desinis esse miser?
- difficile est longum subito deponere amorem;
- difficile est, verum hoc qua libet efficias.
- una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
- hoc facias, sive id non pote sive pote.
- o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
- extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
- me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
- eripite hanc pestem perniciemque mihi!
- hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
- expulit ex omni pectore laetitias.
- non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
- aut, quod non potis est, esse pudica velit:
- ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
- o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
- Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice