Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
  2. uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
  3. quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
  4. nunc patruum, verbum non faciet patruus.
  1. Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
  2. atque ita se officio perdidit ipsa suo,
  3. ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
  4. nec desistere amare, omnia si facias.
  1. Si qua recordanti benefacta priora voluptas
  2. est homini, cum se cogitat esse pium,
  3. nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
  4. divum ad fallendos numine abusum homines,
  5. multa parata manent in longa aetate, Catulle,
  6. ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
  7. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  8. aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
  9. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  10. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  11. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  12. et dis invitis desinis esse miser?
  13. difficile est longum subito deponere amorem;
  14. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  15. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  16. hoc facias, sive id non pote sive pote.
  17. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  18. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  19. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  20. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  21. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  22. expulit ex omni pectore laetitias.
  23. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  24. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  25. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  26. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
  6. vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
  1. Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
  2. alterius, lepidus filius alterius.
  3. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
  4. cum puero ut bello bella puella cubet.
  5. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  6. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---
  2. Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
  3. savia comminxit spurca saliva tua.
  4. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  5. noscent et qui sis fama loquetur anus.
  1. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
  2. quam te cum tota gente, Catulle, tua.
  3. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
  4. si tria notorum savia reppererit.
  1. Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
  2. Hiberna fiant candidiora nive,