Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  2. atqui nec divis homines componier aequum est
  3. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  4. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  5. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  6. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  7. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  8. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  9. quem lapide illa diem candidiore notat.
  10. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  11. pro multis, Alli, redditur officiis,
  12. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  13. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  14. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  15. antiquis solita est munera ferre piis:
  16. sitis felices et tu simul et tua vita
  17. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  18. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  19. a quo sunt primo omnia nata bona,
  20. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  21. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.
  9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
  10. aut admirari desine cur fugiunt.
  1. Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  2. quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
  3. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
  4. in vento et rapida scribere oportet aqua.
  1. Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
  2. aut si quem merito tarda podagra secat,
  3. Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
  4. mirifice est a te nactus utrumque malum.
  5. nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
  6. illam adfligit odore, ipse perit podagra.
  1. Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
  2. Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
  3. dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
  4. sed pater ut gnatos diligit et generos.
  5. nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
  6. multo mi tamen es vilior et levior.
  7. qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
  8. cogit amare magis, sed bene velle minus.
  1. Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
  2. aut aliquem fieri posse putare pium.
  3. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
  4. immo etiam taedet, taedet obestque magis:
  5. ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
  6. Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
  1. Gellius audierat patruum obiurgare solere,
  2. si quis delicias diceret aut faceret.