Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  2. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  3. fulgebat crocina candidus in tunica.
  4. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  5. rara verecundae furta feremus erae,
  6. ne nimium simus stultorum more molesti:
  7. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  8. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  9. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  10. atqui nec divis homines componier aequum est
  11. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  12. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  13. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  14. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  15. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  16. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  17. quem lapide illa diem candidiore notat.
  18. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  19. pro multis, Alli, redditur officiis,
  20. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  21. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  22. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  23. antiquis solita est munera ferre piis:
  24. sitis felices et tu simul et tua vita
  25. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  26. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  27. a quo sunt primo omnia nata bona,
  28. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  29. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.
  9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
  10. aut admirari desine cur fugiunt.
  1. Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  2. quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
  3. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
  4. in vento et rapida scribere oportet aqua.
  1. Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
  2. aut si quem merito tarda podagra secat,
  3. Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
  4. mirifice est a te nactus utrumque malum.
  5. nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
  6. illam adfligit odore, ipse perit podagra.
  1. Dicebas quondam solum te nosse Catullum,