Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam veniens una atque altera rursus hiems
  2. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  3. posset ut abrupto vivere coniugio:
  4. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  5. si miles muros isset ad Iliacos:
  6. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  7. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  8. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  9. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  10. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  11. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  12. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  13. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  14. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  15. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  16. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  17. nec prope cognatos compositum cineres,
  18. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  19. detinet extremo terra aliena solo.
  20. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  21. Graeca penetralis deseruisse focos,
  22. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  23. otia pacato degeret in thalamo.
  24. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  25. ereptum est vita dulcius atque anima
  26. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  27. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  28. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  29. siccare emulsa pingue palude solum,
  30. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  31. audit falsiparens Amphitryoniades,
  32. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  33. perculit imperio deterioris eri,
  34. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  35. Hebe nec longa virginitate foret.
  36. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  37. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  38. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  39. una caput seri nata nepotis alit,
  40. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  41. nomen testatas intulit in tabulas,
  42. impia derisi gentilis gaudia tollens
  43. suscitat a cano vulturium capiti:
  44. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  45. compar, quae multo dicitur improbius
  46. oscula mordenti semper decerpere rostro
  47. quam quae praecipue multivola est mulier:
  48. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  49. ut semel es flavo conciliata viro.
  50. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna