Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  2. Graeca penetralis deseruisse focos,
  3. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  4. otia pacato degeret in thalamo.
  5. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  6. ereptum est vita dulcius atque anima
  7. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  8. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  9. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  10. siccare emulsa pingue palude solum,
  11. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  12. audit falsiparens Amphitryoniades,
  13. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  14. perculit imperio deterioris eri,
  15. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  16. Hebe nec longa virginitate foret.
  17. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  18. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  19. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  20. una caput seri nata nepotis alit,
  21. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  22. nomen testatas intulit in tabulas,
  23. impia derisi gentilis gaudia tollens
  24. suscitat a cano vulturium capiti:
  25. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  26. compar, quae multo dicitur improbius
  27. oscula mordenti semper decerpere rostro
  28. quam quae praecipue multivola est mulier:
  29. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  30. ut semel es flavo conciliata viro.
  31. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  32. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  33. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  34. fulgebat crocina candidus in tunica.
  35. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  36. rara verecundae furta feremus erae,
  37. ne nimium simus stultorum more molesti:
  38. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  39. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  40. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  41. atqui nec divis homines componier aequum est
  42. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  43. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  44. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  45. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  46. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  47. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  48. quem lapide illa diem candidiore notat.
  49. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  50. pro multis, Alli, redditur officiis,
  51. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  52. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  53. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  54. antiquis solita est munera ferre piis:
  55. sitis felices et tu simul et tua vita
  56. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  57. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  58. a quo sunt primo omnia nata bona,