Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
  2. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
  3. lenius adspirans aura secunda venit
  4. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  5. tale fuit nobis Allius auxilium.
  6. is clausum lato patefecit limite campum,
  7. isque domum nobis isque dedit dominae,
  8. ad quam communes exerceremus amores.
  9. quo mea se molli candida diva pede
  10. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  11. innixa arguta constituit solea,
  12. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  13. Protesilaeam Laodamia domum
  14. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  15. hostia caelestis pacificasset eros.
  16. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  17. quod temere invitis suscipiatur eris.
  18. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  19. docta est amisso Laodamia viro,
  20. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  21. quam veniens una atque altera rursus hiems
  22. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  23. posset ut abrupto vivere coniugio:
  24. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  25. si miles muros isset ad Iliacos:
  26. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  27. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  28. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  29. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  30. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  31. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  32. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  33. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  34. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  35. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  36. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  37. nec prope cognatos compositum cineres,
  38. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  39. detinet extremo terra aliena solo.
  40. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  41. Graeca penetralis deseruisse focos,
  42. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  43. otia pacato degeret in thalamo.
  44. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  45. ereptum est vita dulcius atque anima
  46. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  47. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  48. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  49. siccare emulsa pingue palude solum,
  50. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  51. audit falsiparens Amphitryoniades,
  52. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  53. perculit imperio deterioris eri,
  54. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  55. Hebe nec longa virginitate foret.
  56. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  57. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  58. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  59. una caput seri nata nepotis alit,
  60. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  61. nomen testatas intulit in tabulas,
  62. impia derisi gentilis gaudia tollens
  63. suscitat a cano vulturium capiti:
  64. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  65. compar, quae multo dicitur improbius
  66. oscula mordenti semper decerpere rostro
  67. quam quae praecipue multivola est mulier:
  68. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  69. ut semel es flavo conciliata viro.
  70. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  71. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  72. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  73. fulgebat crocina candidus in tunica.
  74. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  75. rara verecundae furta feremus erae,
  76. ne nimium simus stultorum more molesti:
  77. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  78. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  79. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  80. atqui nec divis homines componier aequum est
  81. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  82. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  83. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  84. sed furtiva dedit mira munuscula nocte