Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. seu quod iners sterili semine natus erat
  2. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  3. quod posset zonam solvere virgineam.”
  4. egregium narras mira pietate parentem,
  5. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  6. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  7. Brixia † chinea suppositum specula,
  8. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  9. Brixia, Veronae mater amata meae,
  10. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  11. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  12. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  13. cui nunquam domini limine abesse licet,
  14. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  15. tantum operire soles aut aperire domum?”
  16. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  17. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  18. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  19. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  20. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  21. nomine ne tollat rubra supercilia.
  22. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  23. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
  3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  4. sublevem et a mortis limine restituam,
  5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno
  6. desertum in lecto caelibe perpetitur,
  7. nec veterum dulci scriptorum carmine musae
  8. oblectant, cum mens anxia pervigilat,
  9. id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
  10. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
  11. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  12. neu me odisse putes hospitis officium,
  13. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  14. ne amplius a misero dona beata petas.
  15. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  16. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  17. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  18. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  19. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  20. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  21. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  22. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  23. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  24. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  25. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  26. haec studia atque omnes delicias animi.
  27. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  28. esse quod hic quisquis de meliore nota
  29. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  30. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  31. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  32. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  33. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  34. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  35. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  36. huc una ex multis capsula me sequitur.
  37. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  38. id facere aut animo non satis ingenuo
  39. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  40. ultro ego deferrem, copia si qua foret.
  1. non possum reticere, deae, qua me Allius in re
  2. iuverit aut quantis iuverit officiis,
  3. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
  4. illius hoc caeca nocte tegat studium:
  5. sed dicam vobis, vos porro dicite multis
  6. milibus et facite haec charta loquatur anus
  7. ---
  8. notescatque magis mortuus atque magis,
  9. nec tenuem texens sublimis aranea telam
  10. in deserto Alli nomine opus faciat.
  11. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
  12. scitis, et in quo me corruerit genere,
  13. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
  14. lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
  15. maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu
  16. cessarent tristique imbre madere genae,
  17. qualis in aerii perlucens vertice montis
  18. rivus muscoso prosilit e lapide,
  19. qui, cum de prone praeceps est valle volutus,
  20. per medium densi transit iter populi,
  21. dulce viatori lasso in sudore levamen