Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
- nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
- hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
- illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
- huc una ex multis capsula me sequitur.
- quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
- id facere aut animo non satis ingenuo
- quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
- ultro ego deferrem, copia si qua foret.
- non possum reticere, deae, qua me Allius in re
- iuverit aut quantis iuverit officiis,
- ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
- illius hoc caeca nocte tegat studium:
- sed dicam vobis, vos porro dicite multis
- milibus et facite haec charta loquatur anus
- ---
- notescatque magis mortuus atque magis,
- nec tenuem texens sublimis aranea telam
- in deserto Alli nomine opus faciat.
- nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
- scitis, et in quo me corruerit genere,
- cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
- lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
- maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu
- cessarent tristique imbre madere genae,