Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  2. e Bereniceo vertice caesariem
  3. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  4. levia protendens bracchia pollicita est,
  5. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  6. vastatum finis iuerat Assyrios,
  7. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  8. quam de virgineis gesserat exuviis.
  9. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  10. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  11. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  12. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  13. id mea me multis docuit regina querelis
  14. invisente novo proelia torva viro.
  15. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  16. sed fratris cari flebile discidium?
  17. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  18. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  19. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  20. cognoram a parva virgine magnanimam.
  21. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  22. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  23. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  24. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  25. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  26. non longe a caro corpore abesse volunt?
  27. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  28. non sine taurino sanguine pollicita es,
  29. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  30. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  31. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  32. pristina vota novo munere dissolvo.
  33. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  34. invita: adiuro teque tuumque caput:
  35. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  36. sed qui se ferro postulet esse parem?
  37. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  38. progenies Thiae clara supervehitur,
  39. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  40. per medium classi barbara navit Athon.
  41. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  42. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  43. et qui principio sub terra quaerere venas
  44. institit ac ferri fingere duritiem!
  45. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  46. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  47. unigena impellens nutantibus aera pennis
  48. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  49. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  50. et Veneris casto conlocat in gremio.
  51. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  52. Graia Canopiis incola litoribus,
  53. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  54. ex Ariadneis aurea temporibus
  55. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  56. devotae flavi verticis exuviae,