Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non longe a caro corpore abesse volunt?
  2. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  3. non sine taurino sanguine pollicita es,
  4. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  5. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  6. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  7. pristina vota novo munere dissolvo.
  8. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  9. invita: adiuro teque tuumque caput:
  10. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  11. sed qui se ferro postulet esse parem?
  12. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  13. progenies Thiae clara supervehitur,
  14. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  15. per medium classi barbara navit Athon.
  16. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  17. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  18. et qui principio sub terra quaerere venas
  19. institit ac ferri fingere duritiem!
  20. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  21. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  22. unigena impellens nutantibus aera pennis