Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. levia protendens bracchia pollicita est,
  2. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  3. vastatum finis iuerat Assyrios,
  4. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  5. quam de virgineis gesserat exuviis.
  6. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  7. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  8. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  9. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  10. id mea me multis docuit regina querelis
  11. invisente novo proelia torva viro.
  12. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  13. sed fratris cari flebile discidium?
  14. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  15. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  16. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  17. cognoram a parva virgine magnanimam.
  18. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  19. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  20. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  21. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  22. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes