Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  2. id mea me multis docuit regina querelis
  3. invisente novo proelia torva viro.
  4. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  5. sed fratris cari flebile discidium?
  6. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  7. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  8. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  9. cognoram a parva virgine magnanimam.
  10. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  11. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  12. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  13. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  14. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  15. non longe a caro corpore abesse volunt?
  16. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  17. non sine taurino sanguine pollicita es,
  18. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  19. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  20. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  21. pristina vota novo munere dissolvo.
  22. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  23. invita: adiuro teque tuumque caput:
  24. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  25. sed qui se ferro postulet esse parem?
  26. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  27. progenies Thiae clara supervehitur,
  28. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  29. per medium classi barbara navit Athon.
  30. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  31. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  32. et qui principio sub terra quaerere venas
  33. institit ac ferri fingere duritiem!
  34. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  35. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  36. unigena impellens nutantibus aera pennis
  37. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,