Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  2. pallidulum manans adluit unda pedem,
  3. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  4. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  5. ---
  6. nunquam ego te vita frater amabilior
  7. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  8. semper maesta tua carmina morte canam,
  9. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  10. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  11. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  12. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  13. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  14. effluxisse meo forte putes animo,
  15. ut missum sponsi furtivo munere malum
  16. procurrit casto virginis e gremio,
  17. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  18. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  19. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  20. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  14. quam de virgineis gesserat exuviis.
  15. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  17. ubertim thalami quas intra limina fundunt?