Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
- dum adventu matris prosilit, excutitur;
- atque illud prono praeceps agitur decursu,
- huic manat tristi conscius ore rubor.
- Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
- qui stellarum ortus comperit atque obitus,
- flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
- ut cedant certis sidera temporibus,
- ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
- dulcis amor gyro devocet aerio,
- idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
- e Bereniceo vertice caesariem
- fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
- levia protendens bracchia pollicita est,
- qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
- vastatum finis iuerat Assyrios,
- dulcia nocturnae portans vestigia rixae
- quam de virgineis gesserat exuviis.
- estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
- frustrantur falsis gaudia lacrimulis
- ubertim thalami quas intra limina fundunt?
- non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
- id mea me multis docuit regina querelis
- invisente novo proelia torva viro.
- at tu non orbum luxti deserta cubile,
- sed fratris cari flebile discidium?
- quam penitus maestas exedit cura medullas!
- ut tibi tunc toto pectore sollicitae
- sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
- cognoram a parva virgine magnanimam.
- anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
- coniugium, quod non fortior ausit alis?
- sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
- Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
- quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
- non longe a caro corpore abesse volunt?
- atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
- non sine taurino sanguine pollicita es,
- si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
- captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
- quis ego pro factis caelesti reddita coetu
- pristina vota novo munere dissolvo.
- invita, o regina, tuo de vertice cessi,
- invita: adiuro teque tuumque caput:
- digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
- sed qui se ferro postulet esse parem?
- ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
- progenies Thiae clara supervehitur,
- cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
- per medium classi barbara navit Athon.
- quid facient crines, cum ferro talia cedant?
- Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
- et qui principio sub terra quaerere venas