Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  2. quantos illa tulit languenti corde timores,
  3. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  4. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  5. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  6. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  7. promittens tacito succendit vota labello.
  8. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  9. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  10. indomitus turbo contorquens flamine robur
  11. eruit (illa procul radicitus exturbata
  12. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  13. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  14. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  15. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  16. errabunda regens tenui vestigia filo,
  17. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  18. tecti frustraretur inobservabilis error.
  19. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  20. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  21. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  22. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  23. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,