Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  2. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  3. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  4. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  5. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  6. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  7. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  8. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  9. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  10. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  11. frigidulos udo singultus ore cientem:
  12. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  13. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  14. sicine discedens neglecto numine divum
  15. immernor ah devota domum periuria portas?
  16. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  17. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  18. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  19. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  20. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  21. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  22. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  23. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,