Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  2. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  3. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  4. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  5. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  6. non contecta levi velatum pectus amictu,
  7. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  8. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  9. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  10. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  11. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  12. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  13. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  14. spinosas Erycina serens in pectore curas
  15. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  16. egressus curvis e litoribus Piraei
  17. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  18. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  19. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  20. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  21. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  22. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  23. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  24. proicere optavit potius quam talia Cretam