Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  2. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  3. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  4. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  5. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  6. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  7. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  8. squalida desertis robigo infertur aratris.
  9. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  10. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  11. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  12. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  13. pulvinar vero divae geniale locatur
  14. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  15. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  16. haec vestis priscis hominum variata figuris
  17. heroum mira virtutes indicat arte.
  18. namque fluentisono prospectans litore Diae
  19. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  20. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  21. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  22. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  23. desertam in sola miseram se cernat harena.
  24. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,