Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  2. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  3. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  4. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  5. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  6. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  7. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  8. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  9. emersere freti candenti e gurgite vultus
  10. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  11. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  12. mortales oculis nudato corpore nymphas
  13. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  14. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  15. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  16. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  17. o nimis optato saeclorum tempore nati
  18. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  19. progenies, salvete iterum
  20. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  21. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  22. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  23. ipse suos divum genitor concessit amores.
  24. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  25. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  26. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  27. quae simul optatae finito tempore luces
  28. advenere, domum conventu tota frequentat
  29. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  30. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  31. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  32. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  33. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  34. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  35. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  36. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  37. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  38. squalida desertis robigo infertur aratris.
  39. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  40. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  41. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  42. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  43. pulvinar vero divae geniale locatur
  44. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  45. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  46. haec vestis priscis hominum variata figuris
  47. heroum mira virtutes indicat arte.
  48. namque fluentisono prospectans litore Diae
  49. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  50. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  51. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  52. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  53. desertam in sola miseram se cernat harena.
  54. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  55. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  56. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  57. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  58. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  59. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  60. non contecta levi velatum pectus amictu,
  61. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  62. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  63. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  64. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  65. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  66. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  67. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  68. spinosas Erycina serens in pectore curas
  69. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  70. egressus curvis e litoribus Piraei
  71. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  72. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  73. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  74. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  75. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  76. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  77. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  78. proicere optavit potius quam talia Cretam
  79. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  80. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  81. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  82. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  83. regia, quam suavis exspirans castus odores
  84. lectulus in molli complexu matris alebat,
  85. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  86. aurave distinctos educit verna colores,
  87. non prius ex illo flagrantia declinavit
  88. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  89. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  90. heu misere exagitans immiti corde furores,
  91. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  92. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  93. qualibus incensam iactastis mente puellam
  94. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  95. quantos illa tulit languenti corde timores,
  96. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  97. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  98. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  99. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  100. promittens tacito succendit vota labello.
  101. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  102. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  103. indomitus turbo contorquens flamine robur
  104. eruit (illa procul radicitus exturbata
  105. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  106. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  107. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  108. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  109. errabunda regens tenui vestigia filo,
  110. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  111. tecti frustraretur inobservabilis error.
  112. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  113. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  114. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  115. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  116. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  117. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  118. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  119. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  120. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  121. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  122. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  123. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  124. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  125. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  126. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  127. frigidulos udo singultus ore cientem:
  128. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  129. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  130. sicine discedens neglecto numine divum
  131. immernor ah devota domum periuria portas?
  132. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  133. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  134. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  135. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  136. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  137. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos: