Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  2. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  3. nulla viri speret sermones esse fideles:
  4. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  5. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  6. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  7. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  8. certe ego te in medio versantem turbine leti
  9. eripui et potius germanum amittere crevi
  10. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  11. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  12. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  13. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  14. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  15. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  16. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  17. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  18. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  19. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  20. quae tibi iucundo famularer serva labore
  21. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  22. purpureave tuum constemens veste cubile.
  23. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  24. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  25. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  26. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  27. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  28. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  29. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  30. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  31. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  32. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  33. perfidus in Creta religasset navita funem,
  34. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  35. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  36. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  37. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  38. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  39. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  40. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  41. coniugis an fido consoler memet amore,
  42. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  43. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  44. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  45. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  46. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  47. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  48. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  49. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  50. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  51. quare, facta virum multantes vindice poena
  52. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  53. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  54. huc huc adventate, meas audite querelas,
  55. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  56. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  57. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  58. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  59. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  60. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  61. has postquam maesto profudit pectore voces
  62. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  63. adnuit invicto caelestum numine rector,
  64. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  65. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  66. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  67. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  68. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  69. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  70. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  71. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  72. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  73. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  74. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  75. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  76. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  77. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  78. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  79. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  80. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  81. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  82. sed primum multas expromam mente querelas
  83. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  84. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  85. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  86. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  87. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  88. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  89. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  90. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  91. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  92. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  93. funestam antennae deponant undique vestem
  94. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  95. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  96. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  97. haec mandata prius constanti mente tenentem
  98. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  99. aerium nivei montis liquere cacumen.
  100. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  101. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  102. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  103. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  104. amissum credens immiti Thesea fato.
  105. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  106. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  107. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  108. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  109. multiplices animo volvebat saucia curas.
  110. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  111. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  112. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  113. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  114. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  115. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  116. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  117. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  118. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  119. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  120. plangebant aliae proceris tympana palmis
  121. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  122. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  123. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  124. talibus amplifice vestis decorata figuris
  125. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  126. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  127. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  128. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  129. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  130. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  131. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  132. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  133. post vento crescente magis magis increbescunt
  134. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  135. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  136. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  137. quorum post abitum princeps e vertice Peli