Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  2. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  3. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  4. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  5. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  6. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  7. non contecta levi velatum pectus amictu,
  8. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  9. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  10. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  11. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  12. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  13. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  14. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  15. spinosas Erycina serens in pectore curas
  16. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  17. egressus curvis e litoribus Piraei
  18. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  19. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  20. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  21. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  22. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  23. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  24. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  25. proicere optavit potius quam talia Cretam
  26. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  27. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  28. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  29. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  30. regia, quam suavis exspirans castus odores
  31. lectulus in molli complexu matris alebat,
  32. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  33. aurave distinctos educit verna colores,
  34. non prius ex illo flagrantia declinavit
  35. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  36. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  37. heu misere exagitans immiti corde furores,
  38. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  39. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  40. qualibus incensam iactastis mente puellam
  41. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  42. quantos illa tulit languenti corde timores,
  43. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  44. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  45. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  46. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  47. promittens tacito succendit vota labello.
  48. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  49. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  50. indomitus turbo contorquens flamine robur
  51. eruit (illa procul radicitus exturbata
  52. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  53. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  54. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  55. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  56. errabunda regens tenui vestigia filo,
  57. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  58. tecti frustraretur inobservabilis error.
  59. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  60. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  61. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  62. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  63. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  64. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  65. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  66. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  67. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  68. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  69. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  70. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  71. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  72. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  73. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  74. frigidulos udo singultus ore cientem:
  75. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  76. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  77. sicine discedens neglecto numine divum
  78. immernor ah devota domum periuria portas?
  79. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  80. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  81. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  82. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  83. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  84. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  85. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  86. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  87. nulla viri speret sermones esse fideles:
  88. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  89. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  90. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  91. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  92. certe ego te in medio versantem turbine leti
  93. eripui et potius germanum amittere crevi