Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  2. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  3. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  4. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  5. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  6. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  7. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  8. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  9. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  10. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  11. quae tibi iucundo famularer serva labore
  12. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  13. purpureave tuum constemens veste cubile.
  14. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  15. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  16. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  17. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  18. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  19. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  20. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  21. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  22. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  23. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  24. perfidus in Creta religasset navita funem,
  25. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  26. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  27. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  28. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  29. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  30. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  31. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  32. coniugis an fido consoler memet amore,
  33. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  34. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  35. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  36. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  37. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  38. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  39. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  40. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  41. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  42. quare, facta virum multantes vindice poena
  43. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  44. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  45. huc huc adventate, meas audite querelas,
  46. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  47. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  48. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  49. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  50. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  51. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  52. has postquam maesto profudit pectore voces
  53. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  54. adnuit invicto caelestum numine rector,
  55. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  56. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  57. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  58. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  59. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  60. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  61. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  62. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  63. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  64. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  65. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  66. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  67. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  68. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  69. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  70. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  71. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  72. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  73. sed primum multas expromam mente querelas
  74. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  75. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  76. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  77. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  78. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  79. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  80. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  81. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  82. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  83. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  84. funestam antennae deponant undique vestem
  85. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  86. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  87. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  88. haec mandata prius constanti mente tenentem
  89. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  90. aerium nivei montis liquere cacumen.
  91. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  92. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  93. cum primum inflati conspexit lintea veli,