Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  2. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  3. pulvinar vero divae geniale locatur
  4. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  5. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  6. haec vestis priscis hominum variata figuris
  7. heroum mira virtutes indicat arte.
  8. namque fluentisono prospectans litore Diae
  9. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  10. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  11. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  12. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  13. desertam in sola miseram se cernat harena.
  14. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  15. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  16. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  17. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  18. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  19. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  20. non contecta levi velatum pectus amictu,
  21. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  22. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  23. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  24. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  25. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  26. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  27. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  28. spinosas Erycina serens in pectore curas
  29. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  30. egressus curvis e litoribus Piraei
  31. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  32. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  33. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  34. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  35. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  36. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  37. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  38. proicere optavit potius quam talia Cretam
  39. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  40. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  41. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  42. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  43. regia, quam suavis exspirans castus odores
  44. lectulus in molli complexu matris alebat,
  45. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  46. aurave distinctos educit verna colores,
  47. non prius ex illo flagrantia declinavit
  48. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  49. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  50. heu misere exagitans immiti corde furores,
  51. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  52. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  53. qualibus incensam iactastis mente puellam
  54. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  55. quantos illa tulit languenti corde timores,
  56. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  57. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  58. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  59. non ingrata tamen frustra munuscula divis