Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
- age caede terga cauda, tua verbera patere,
- fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
- rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”
- ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
- ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
- vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
- at ubi umida albicantis loca litoris adiit
- tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
- facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
- ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
- dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi,
- procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
- alios age incitatos, alios age rabidos.
- Peliaco quondam prognatae vertice pinus
- dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
- Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
- cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
- auratam optantes Colchis avertere pellem
- ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
- caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
- diva quibus retinens in summis urbibus arces
- ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
- pinea coniungens inflexae texta carinae.
- illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
- quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
- tortaque remigio spumis incanduit unda,
- emersere freti candenti e gurgite vultus
- aequoreae monstrum Nereides admirantes.
- illa, siqua alia, viderunt luce marinas
- mortales oculis nudato corpore nymphas
- nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
- tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
- tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
- tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
- o nimis optato saeclorum tempore nati
- heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
- progenies, salvete iterum
- vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
- teque adeo eximie taedis felicibus aucte
- Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
- ipse suos divum genitor concessit amores.
- tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
- tene suam Tethys concessit ducere neptem
- Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
- quae simul optatae finito tempore luces
- advenere, domum conventu tota frequentat
- Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
- dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
- deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
- Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
- Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
- rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
- non humilis curvis purgatur vinea rastris,
- non glaebam prono convellit vomere taurus,
- non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
- squalida desertis robigo infertur aratris.
- ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
- regia, fulgenti splendent auro atque argento.