Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  2. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  3. squalida desertis robigo infertur aratris.
  4. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  5. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  6. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  7. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  8. pulvinar vero divae geniale locatur
  9. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  10. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  11. haec vestis priscis hominum variata figuris
  12. heroum mira virtutes indicat arte.
  13. namque fluentisono prospectans litore Diae
  14. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  15. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  16. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  17. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  18. desertam in sola miseram se cernat harena.
  19. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  20. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  21. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  22. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  23. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  24. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  25. non contecta levi velatum pectus amictu,
  26. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  27. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  28. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  29. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  30. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  31. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  32. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  33. spinosas Erycina serens in pectore curas
  34. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  35. egressus curvis e litoribus Piraei
  36. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  37. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  38. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  39. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  40. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  41. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  42. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  43. proicere optavit potius quam talia Cretam
  44. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  45. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  46. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  47. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  48. regia, quam suavis exspirans castus odores
  49. lectulus in molli complexu matris alebat,
  50. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  51. aurave distinctos educit verna colores,
  52. non prius ex illo flagrantia declinavit
  53. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  54. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  55. heu misere exagitans immiti corde furores,
  56. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  57. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  58. qualibus incensam iactastis mente puellam
  59. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  60. quantos illa tulit languenti corde timores,
  61. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  62. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  63. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  64. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  65. promittens tacito succendit vota labello.
  66. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  67. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  68. indomitus turbo contorquens flamine robur
  69. eruit (illa procul radicitus exturbata
  70. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  71. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  72. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  73. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  74. errabunda regens tenui vestigia filo,
  75. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  76. tecti frustraretur inobservabilis error.
  77. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  78. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,