Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  2. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  3. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  4. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  5. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  6. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  7. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  8. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  9. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  10. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  11. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  12. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  13. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  14. frigidulos udo singultus ore cientem:
  15. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  16. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  17. sicine discedens neglecto numine divum
  18. immernor ah devota domum periuria portas?
  19. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  20. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  21. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  22. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  23. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  24. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  25. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  26. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  27. nulla viri speret sermones esse fideles:
  28. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  29. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  30. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  31. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  32. certe ego te in medio versantem turbine leti
  33. eripui et potius germanum amittere crevi
  34. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  35. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  36. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  37. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  38. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  39. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  40. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  41. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  42. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  43. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  44. quae tibi iucundo famularer serva labore
  45. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  46. purpureave tuum constemens veste cubile.
  47. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  48. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  49. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  50. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  51. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  52. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  53. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  54. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  55. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  56. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  57. perfidus in Creta religasset navita funem,
  58. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  59. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  60. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  61. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  62. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  63. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  64. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  65. coniugis an fido consoler memet amore,
  66. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  67. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  68. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  69. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  70. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  71. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  72. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  73. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  74. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  75. quare, facta virum multantes vindice poena
  76. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  77. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  78. huc huc adventate, meas audite querelas,