Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae simul optatae finito tempore luces
  2. advenere, domum conventu tota frequentat
  3. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  4. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  5. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  6. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  7. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  8. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  9. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  10. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  11. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  12. squalida desertis robigo infertur aratris.
  13. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  14. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  15. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  16. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  17. pulvinar vero divae geniale locatur
  18. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  19. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  20. haec vestis priscis hominum variata figuris
  21. heroum mira virtutes indicat arte.
  22. namque fluentisono prospectans litore Diae
  23. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  24. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  25. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  26. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  27. desertam in sola miseram se cernat harena.
  28. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  29. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  30. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  31. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  32. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  33. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  34. non contecta levi velatum pectus amictu,
  35. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  36. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  37. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  38. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  39. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  40. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  41. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  42. spinosas Erycina serens in pectore curas
  43. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  44. egressus curvis e litoribus Piraei
  45. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  46. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  47. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  48. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  49. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  50. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  51. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  52. proicere optavit potius quam talia Cretam
  53. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  54. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  55. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  56. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  57. regia, quam suavis exspirans castus odores
  58. lectulus in molli complexu matris alebat,
  59. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  60. aurave distinctos educit verna colores,
  61. non prius ex illo flagrantia declinavit
  62. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  63. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  64. heu misere exagitans immiti corde furores,
  65. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  66. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  67. qualibus incensam iactastis mente puellam
  68. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  69. quantos illa tulit languenti corde timores,
  70. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  71. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  72. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  73. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  74. promittens tacito succendit vota labello.
  75. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  76. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  77. indomitus turbo contorquens flamine robur
  78. eruit (illa procul radicitus exturbata
  79. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  80. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  81. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  82. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  83. errabunda regens tenui vestigia filo,
  84. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  85. tecti frustraretur inobservabilis error.
  86. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  87. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  88. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  89. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  90. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  91. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  92. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  93. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  94. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  95. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  96. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  97. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  98. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  99. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  100. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  101. frigidulos udo singultus ore cientem:
  102. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  103. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  104. sicine discedens neglecto numine divum
  105. immernor ah devota domum periuria portas?
  106. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  107. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  108. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  109. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  110. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  111. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  112. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  113. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  114. nulla viri speret sermones esse fideles:
  115. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  116. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  117. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  118. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  119. certe ego te in medio versantem turbine leti
  120. eripui et potius germanum amittere crevi
  121. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  122. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  123. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  124. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  125. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  126. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  127. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  128. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  129. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  130. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  131. quae tibi iucundo famularer serva labore
  132. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  133. purpureave tuum constemens veste cubile.
  134. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  135. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  136. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  137. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  138. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  139. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  140. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  141. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  142. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  143. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  144. perfidus in Creta religasset navita funem,
  145. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  146. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!