Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  2. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  3. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  4. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  5. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  6. coniugis an fido consoler memet amore,
  7. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  8. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  9. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  10. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  11. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  12. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  13. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  14. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  15. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  16. quare, facta virum multantes vindice poena
  17. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  18. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  19. huc huc adventate, meas audite querelas,
  20. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  21. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  22. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  23. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  24. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  25. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  26. has postquam maesto profudit pectore voces
  27. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  28. adnuit invicto caelestum numine rector,
  29. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  30. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  31. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  32. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  33. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  34. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  35. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  36. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  37. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  38. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  39. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  40. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  41. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  42. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  43. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  44. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  45. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  46. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  47. sed primum multas expromam mente querelas
  48. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  49. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  50. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  51. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  52. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  53. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  54. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  55. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  56. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  57. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  58. funestam antennae deponant undique vestem
  59. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  60. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  61. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  62. haec mandata prius constanti mente tenentem
  63. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  64. aerium nivei montis liquere cacumen.
  65. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  66. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  67. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  68. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  69. amissum credens immiti Thesea fato.
  70. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  71. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  72. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  73. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  74. multiplices animo volvebat saucia curas.
  75. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  76. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  77. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  78. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  79. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  80. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  81. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  82. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  83. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  84. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  85. plangebant aliae proceris tympana palmis
  86. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  87. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  88. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  89. talibus amplifice vestis decorata figuris
  90. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  91. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  92. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  93. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  94. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  95. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  96. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  97. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  98. post vento crescente magis magis increbescunt
  99. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  100. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  101. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  102. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  103. advenit Chiron portans silvestria dona:
  104. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  105. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  106. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  107. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  108. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  109. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  110. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  111. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  112. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  113. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  114. non sine nutanti platano lentaque sorore
  115. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  116. haec circum sedes late contexta locavit,
  117. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  118. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  119. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  120. quam quondam silici restrictus membra catena
  121. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  122. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  123. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  124. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  125. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  126. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  127. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  128. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  129. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  130. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  131. his corpus tremulum complectens undique vestis
  132. candida purpurea talos incinxerat ora,
  133. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  134. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  135. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  136. dextera tum leviter deducens fila supinis
  137. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  138. libratum tereti versabat turbine fusum,
  139. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  140. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  141. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  142. ante pedes autem candentis mollia lanae
  143. vellera virgati custodibant calathisci.
  144. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  145. talia divino fuderunt carmine fata,
  146. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas: