Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  2. dextera tum leviter deducens fila supinis
  3. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  4. libratum tereti versabat turbine fusum,
  5. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  6. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  7. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  8. ante pedes autem candentis mollia lanae
  9. vellera virgati custodibant calathisci.
  10. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  11. talia divino fuderunt carmine fata,
  12. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  13. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  14. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  15. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  16. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  17. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  18. adveniet tibi iam portans optata maritis
  19. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  20. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  21. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  22. levia substernens robusto bracchia collo.
  23. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  24. nulla domus tales unquam contexit amores,
  25. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  26. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  27. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  28. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  29. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  30. qui persaepe vago victor certamine cursus
  31. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  32. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  33. non illi quisquam bello se conferet heros,
  34. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  35. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  36. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  37. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  38. illius egregias virtutes claraque facta
  39. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  40. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  41. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  42. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  43. namque velut densas praecerpens messor aristas
  44. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  45. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  46. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  47. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  48. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  49. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  50. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  51. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  52. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  53. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  54. excipiet niveos percussae virginis artus.
  55. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  56. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  57. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  58. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  59. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  60. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  61. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  62. quare agite optatos animi coniungite amores.
  63. accipiat coniunx felici foedere divam,
  64. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  65. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  66. non illam nutrix orienti luce revisens
  67. hesterno collum poterit circumdare filo
  68. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  69. anxia nec mater discordis maesta puellae
  70. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  71. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  72. talia praefantes quondam felicia Pelei
  73. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  74. praesentes namque ante domos invisere castas
  75. heroum et sese mortali ostendere coetu
  76. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  77. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  78. annua cum festis venissent sacra diebus,
  79. conspexit terra centum procumbere tauros.
  80. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  81. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  82. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  83. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  84. saepe in letifero belli certamine Mavors
  85. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  86. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  87. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  88. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  89. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  90. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  91. optavit genitor primaevi funera nati
  92. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  93. ignaro mater substernens se impia nato
  94. impia non verita est divos scelerare parentes,
  95. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  96. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  97. quare nec talis dignantur visere coetus
  98. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior