Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  2. adnuit invicto caelestum numine rector,
  3. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  4. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  5. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  6. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  7. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  8. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  9. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  10. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  11. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  12. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  13. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  14. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  15. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  16. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  17. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  18. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  19. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  20. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  21. sed primum multas expromam mente querelas
  22. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  23. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  24. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  25. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  26. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  27. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  28. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  29. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  30. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  31. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  32. funestam antennae deponant undique vestem
  33. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  34. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  35. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  36. haec mandata prius constanti mente tenentem
  37. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  38. aerium nivei montis liquere cacumen.
  39. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  40. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  41. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  42. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  43. amissum credens immiti Thesea fato.
  44. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  45. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  46. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  47. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  48. multiplices animo volvebat saucia curas.
  49. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  50. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  51. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  52. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  53. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  54. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  55. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  56. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  57. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  58. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  59. plangebant aliae proceris tympana palmis
  60. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  61. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  62. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  63. talibus amplifice vestis decorata figuris
  64. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  65. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  66. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  67. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  68. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  69. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  70. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  71. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  72. post vento crescente magis magis increbescunt
  73. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  74. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  75. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  76. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  77. advenit Chiron portans silvestria dona:
  78. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  79. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  80. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  81. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  82. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  83. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  84. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  85. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  86. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  87. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  88. non sine nutanti platano lentaque sorore
  89. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  90. haec circum sedes late contexta locavit,
  91. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  92. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  93. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  94. quam quondam silici restrictus membra catena
  95. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  96. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  97. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  98. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  99. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  100. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  101. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  102. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  103. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  104. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  105. his corpus tremulum complectens undique vestis
  106. candida purpurea talos incinxerat ora,
  107. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  108. aeternumque manus carpebant rite laborem.