Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  2. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  3. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  4. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  5. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  6. his corpus tremulum complectens undique vestis
  7. candida purpurea talos incinxerat ora,
  8. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  9. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  10. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  11. dextera tum leviter deducens fila supinis
  12. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  13. libratum tereti versabat turbine fusum,
  14. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  15. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  16. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  17. ante pedes autem candentis mollia lanae
  18. vellera virgati custodibant calathisci.
  19. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  20. talia divino fuderunt carmine fata,
  21. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  22. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  23. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  24. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  25. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  26. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  27. adveniet tibi iam portans optata maritis
  28. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  29. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  30. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  31. levia substernens robusto bracchia collo.
  32. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  33. nulla domus tales unquam contexit amores,
  34. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  35. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  36. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  37. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  38. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  39. qui persaepe vago victor certamine cursus
  40. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  41. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  42. non illi quisquam bello se conferet heros,
  43. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  44. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  45. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  46. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  47. illius egregias virtutes claraque facta
  48. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  49. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  50. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  51. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  52. namque velut densas praecerpens messor aristas
  53. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  54. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  55. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  56. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  57. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  58. cuius iter caesis angustans corporum acervis