Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  2. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  3. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  4. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  5. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  6. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  7. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  8. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  9. his corpus tremulum complectens undique vestis
  10. candida purpurea talos incinxerat ora,
  11. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  12. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  13. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  14. dextera tum leviter deducens fila supinis
  15. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  16. libratum tereti versabat turbine fusum,
  17. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  18. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  19. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  20. ante pedes autem candentis mollia lanae
  21. vellera virgati custodibant calathisci.
  22. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  23. talia divino fuderunt carmine fata,
  24. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  25. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  26. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  27. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  28. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  29. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  30. adveniet tibi iam portans optata maritis
  31. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  32. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  33. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  34. levia substernens robusto bracchia collo.
  35. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  36. nulla domus tales unquam contexit amores,
  37. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  38. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  39. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  40. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  41. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  42. qui persaepe vago victor certamine cursus
  43. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  44. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  45. non illi quisquam bello se conferet heros,
  46. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  47. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  48. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  49. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  50. illius egregias virtutes claraque facta
  51. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  52. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  53. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  54. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  55. namque velut densas praecerpens messor aristas
  56. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  57. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  58. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  59. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  60. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  61. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  62. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  63. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  64. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  65. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  66. excipiet niveos percussae virginis artus.
  67. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  68. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  69. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  70. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  71. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  72. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  73. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  74. quare agite optatos animi coniungite amores.
  75. accipiat coniunx felici foedere divam,
  76. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  77. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  78. non illam nutrix orienti luce revisens
  79. hesterno collum poterit circumdare filo
  80. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  81. anxia nec mater discordis maesta puellae
  82. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  83. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  84. talia praefantes quondam felicia Pelei
  85. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  86. praesentes namque ante domos invisere castas
  87. heroum et sese mortali ostendere coetu
  88. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  89. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  90. annua cum festis venissent sacra diebus,
  91. conspexit terra centum procumbere tauros.
  92. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  93. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  94. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  95. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  96. saepe in letifero belli certamine Mavors
  97. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  98. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  99. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  100. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  101. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  102. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  103. optavit genitor primaevi funera nati
  104. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  105. ignaro mater substernens se impia nato
  106. impia non verita est divos scelerare parentes,
  107. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  108. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  109. quare nec talis dignantur visere coetus
  110. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.