Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  2. coniugis an fido consoler memet amore,
  3. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  4. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  5. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  6. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  7. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  8. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  9. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  10. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  11. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  12. quare, facta virum multantes vindice poena
  13. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  14. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  15. huc huc adventate, meas audite querelas,
  16. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  17. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  18. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  19. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  20. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  21. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  22. has postquam maesto profudit pectore voces
  23. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  24. adnuit invicto caelestum numine rector,
  25. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  26. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  27. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  28. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  29. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  30. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  31. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  32. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  33. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  34. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  35. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  36. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  37. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  38. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  39. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  40. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  41. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  42. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  43. sed primum multas expromam mente querelas
  44. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  45. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  46. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  47. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  48. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  49. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  50. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  51. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  52. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  53. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  54. funestam antennae deponant undique vestem
  55. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  56. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  57. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  58. haec mandata prius constanti mente tenentem
  59. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  60. aerium nivei montis liquere cacumen.
  61. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  62. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  63. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  64. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  65. amissum credens immiti Thesea fato.
  66. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  67. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  68. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  69. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  70. multiplices animo volvebat saucia curas.
  71. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  72. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  73. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  74. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  75. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  76. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  77. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  78. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  79. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  80. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  81. plangebant aliae proceris tympana palmis
  82. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  83. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  84. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  85. talibus amplifice vestis decorata figuris
  86. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  87. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  88. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  89. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  90. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  91. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  92. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  93. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  94. post vento crescente magis magis increbescunt
  95. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  96. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  97. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  98. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  99. advenit Chiron portans silvestria dona:
  100. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  101. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  102. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  103. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  104. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  105. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  106. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  107. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  108. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  109. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  110. non sine nutanti platano lentaque sorore
  111. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  112. haec circum sedes late contexta locavit,
  113. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  114. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  115. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  116. quam quondam silici restrictus membra catena
  117. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  118. inde pater divum sancta cum coniuge natisque