Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  2. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  3. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  4. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  5. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  6. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  7. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  8. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  9. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  10. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  11. his corpus tremulum complectens undique vestis
  12. candida purpurea talos incinxerat ora,
  13. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  14. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  15. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  16. dextera tum leviter deducens fila supinis
  17. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  18. libratum tereti versabat turbine fusum,
  19. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  20. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  21. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  22. ante pedes autem candentis mollia lanae
  23. vellera virgati custodibant calathisci.
  24. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  25. talia divino fuderunt carmine fata,
  26. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  27. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  28. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  29. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  30. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  31. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  32. adveniet tibi iam portans optata maritis
  33. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  34. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  35. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  36. levia substernens robusto bracchia collo.
  37. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  38. nulla domus tales unquam contexit amores,
  39. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  40. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  41. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  42. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  43. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  44. qui persaepe vago victor certamine cursus
  45. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  46. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  47. non illi quisquam bello se conferet heros,
  48. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  49. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  50. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  51. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  52. illius egregias virtutes claraque facta
  53. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  54. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  55. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  56. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  57. namque velut densas praecerpens messor aristas
  58. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  59. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  60. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  61. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  62. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  63. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  64. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  65. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  66. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  67. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  68. excipiet niveos percussae virginis artus.
  69. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  70. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  71. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  72. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  73. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  74. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  75. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  76. quare agite optatos animi coniungite amores.
  77. accipiat coniunx felici foedere divam,
  78. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  79. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  80. non illam nutrix orienti luce revisens
  81. hesterno collum poterit circumdare filo
  82. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  83. anxia nec mater discordis maesta puellae
  84. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  85. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  86. talia praefantes quondam felicia Pelei
  87. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  88. praesentes namque ante domos invisere castas
  89. heroum et sese mortali ostendere coetu
  90. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  91. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  92. annua cum festis venissent sacra diebus,
  93. conspexit terra centum procumbere tauros.
  94. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  95. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  96. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  97. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  98. saepe in letifero belli certamine Mavors
  99. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  100. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  101. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  102. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  103. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  104. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  105. optavit genitor primaevi funera nati
  106. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  107. ignaro mater substernens se impia nato
  108. impia non verita est divos scelerare parentes,
  109. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  110. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  111. quare nec talis dignantur visere coetus
  112. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,
  13. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  14. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  15. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  16. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  17. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  18. effluxisse meo forte putes animo,
  19. ut missum sponsi furtivo munere malum
  20. procurrit casto virginis e gremio,
  21. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  22. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  23. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  24. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  14. quam de virgineis gesserat exuviis.
  15. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  17. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  18. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  19. id mea me multis docuit regina querelis
  20. invisente novo proelia torva viro.
  21. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  22. sed fratris cari flebile discidium?
  23. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  24. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  25. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  26. cognoram a parva virgine magnanimam.
  27. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  28. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  29. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  30. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  31. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  32. non longe a caro corpore abesse volunt?