Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  2. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  3. frigidulos udo singultus ore cientem:
  4. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  5. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  6. sicine discedens neglecto numine divum
  7. immernor ah devota domum periuria portas?
  8. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  9. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  10. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  11. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  12. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  13. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  14. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  15. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  16. nulla viri speret sermones esse fideles:
  17. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  18. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  19. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  20. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  21. certe ego te in medio versantem turbine leti
  22. eripui et potius germanum amittere crevi
  23. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  24. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  25. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  26. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  27. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  28. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  29. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  30. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  31. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  32. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  33. quae tibi iucundo famularer serva labore
  34. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  35. purpureave tuum constemens veste cubile.
  36. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  37. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  38. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  39. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  40. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  41. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  42. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  43. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  44. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  45. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  46. perfidus in Creta religasset navita funem,
  47. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  48. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  49. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  50. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  51. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  52. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  53. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  54. coniugis an fido consoler memet amore,
  55. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  56. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  57. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  58. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  59. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  60. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  61. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  62. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  63. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  64. quare, facta virum multantes vindice poena
  65. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  66. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  67. huc huc adventate, meas audite querelas,
  68. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  69. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  70. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  71. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  72. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  73. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  74. has postquam maesto profudit pectore voces
  75. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  76. adnuit invicto caelestum numine rector,
  77. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  78. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  79. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  80. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  81. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  82. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  83. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  84. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  85. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  86. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  87. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  88. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  89. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  90. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  91. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  92. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  93. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  94. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  95. sed primum multas expromam mente querelas
  96. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  97. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  98. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  99. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  100. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  101. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  102. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  103. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  104. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  105. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  106. funestam antennae deponant undique vestem
  107. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  108. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  109. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  110. haec mandata prius constanti mente tenentem
  111. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  112. aerium nivei montis liquere cacumen.
  113. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  114. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  115. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  116. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  117. amissum credens immiti Thesea fato.
  118. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  119. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  120. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  121. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  122. multiplices animo volvebat saucia curas.
  123. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  124. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  125. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  126. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  127. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  128. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  129. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  130. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  131. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  132. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  133. plangebant aliae proceris tympana palmis
  134. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  135. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  136. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  137. talibus amplifice vestis decorata figuris
  138. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  139. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  140. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  141. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  142. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  143. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  144. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  145. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  146. post vento crescente magis magis increbescunt
  147. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  148. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  149. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  150. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  151. advenit Chiron portans silvestria dona:
  152. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  153. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  154. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  155. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  156. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  157. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  158. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  159. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  160. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  161. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  162. non sine nutanti platano lentaque sorore
  163. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  164. haec circum sedes late contexta locavit,
  165. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  166. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  167. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  168. quam quondam silici restrictus membra catena