Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  2. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  3. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  4. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  5. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  6. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  7. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  8. funestam antennae deponant undique vestem
  9. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  10. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  11. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  12. haec mandata prius constanti mente tenentem
  13. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  14. aerium nivei montis liquere cacumen.
  15. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  16. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  17. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  18. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  19. amissum credens immiti Thesea fato.
  20. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  21. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  22. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  23. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  24. multiplices animo volvebat saucia curas.