Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  2. adnuit invicto caelestum numine rector,
  3. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  4. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  5. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  6. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  7. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  8. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  9. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  10. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  11. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  12. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  13. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  14. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  15. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  16. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  17. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  18. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  19. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  20. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  21. sed primum multas expromam mente querelas
  22. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  23. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  24. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis