Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  2. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  3. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  4. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  5. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  6. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  7. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  8. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  9. funestam antennae deponant undique vestem
  10. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  11. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  12. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  13. haec mandata prius constanti mente tenentem
  14. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  15. aerium nivei montis liquere cacumen.
  16. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  17. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  18. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  19. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  20. amissum credens immiti Thesea fato.
  21. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  22. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  23. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  24. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  25. multiplices animo volvebat saucia curas.
  26. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  27. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  28. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  29. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  30. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  31. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  32. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  33. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  34. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  35. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  36. plangebant aliae proceris tympana palmis
  37. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  38. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  39. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  40. talibus amplifice vestis decorata figuris
  41. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  42. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  43. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  44. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  45. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  46. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  47. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  48. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  49. post vento crescente magis magis increbescunt
  50. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  51. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  52. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  53. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  54. advenit Chiron portans silvestria dona:
  55. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  56. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  57. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  58. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  59. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  60. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  61. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  62. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  63. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  64. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  65. non sine nutanti platano lentaque sorore
  66. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  67. haec circum sedes late contexta locavit,
  68. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  69. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  70. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  71. quam quondam silici restrictus membra catena
  72. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  73. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  74. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  75. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  76. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  77. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  78. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  79. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  80. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  81. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  82. his corpus tremulum complectens undique vestis
  83. candida purpurea talos incinxerat ora,
  84. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  85. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  86. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  87. dextera tum leviter deducens fila supinis
  88. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  89. libratum tereti versabat turbine fusum,
  90. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  91. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  92. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  93. ante pedes autem candentis mollia lanae
  94. vellera virgati custodibant calathisci.
  95. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  96. talia divino fuderunt carmine fata,
  97. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  98. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  99. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  100. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  101. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  102. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  103. adveniet tibi iam portans optata maritis
  104. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  105. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  106. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  107. levia substernens robusto bracchia collo.
  108. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  109. nulla domus tales unquam contexit amores,
  110. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  111. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  112. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  113. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  114. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  115. qui persaepe vago victor certamine cursus
  116. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  117. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  118. non illi quisquam bello se conferet heros,
  119. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  120. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  121. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  122. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  123. illius egregias virtutes claraque facta
  124. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  125. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  126. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  127. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  128. namque velut densas praecerpens messor aristas
  129. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  130. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.