Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  2. sed primum multas expromam mente querelas
  3. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  4. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  5. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  6. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  7. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  8. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  9. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  10. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  11. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  12. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  13. funestam antennae deponant undique vestem
  14. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  15. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  16. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  17. haec mandata prius constanti mente tenentem
  18. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  19. aerium nivei montis liquere cacumen.
  20. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  21. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  22. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  23. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  24. amissum credens immiti Thesea fato.
  25. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  26. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  27. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  28. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  29. multiplices animo volvebat saucia curas.
  30. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  31. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  32. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  33. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  34. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  35. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  36. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  37. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  38. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  39. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  40. plangebant aliae proceris tympana palmis
  41. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  42. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  43. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  44. talibus amplifice vestis decorata figuris
  45. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  46. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  47. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  48. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  49. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  50. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  51. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  52. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  53. post vento crescente magis magis increbescunt
  54. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  55. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  56. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  57. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  58. advenit Chiron portans silvestria dona:
  59. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  60. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  61. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  62. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  63. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  64. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  65. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  66. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  67. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  68. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  69. non sine nutanti platano lentaque sorore
  70. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  71. haec circum sedes late contexta locavit,
  72. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  73. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  74. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  75. quam quondam silici restrictus membra catena
  76. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  77. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  78. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  79. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  80. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  81. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  82. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  83. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  84. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  85. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  86. his corpus tremulum complectens undique vestis
  87. candida purpurea talos incinxerat ora,
  88. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  89. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  90. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  91. dextera tum leviter deducens fila supinis
  92. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  93. libratum tereti versabat turbine fusum,
  94. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  95. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  96. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  97. ante pedes autem candentis mollia lanae
  98. vellera virgati custodibant calathisci.
  99. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  100. talia divino fuderunt carmine fata,
  101. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  102. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  103. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  104. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  105. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  106. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  107. adveniet tibi iam portans optata maritis
  108. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  109. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  110. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  111. levia substernens robusto bracchia collo.
  112. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  113. nulla domus tales unquam contexit amores,
  114. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  115. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  116. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  117. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  118. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  119. qui persaepe vago victor certamine cursus
  120. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  121. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  122. non illi quisquam bello se conferet heros,
  123. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  124. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  125. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  126. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  127. illius egregias virtutes claraque facta
  128. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  129. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  130. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  131. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  132. namque velut densas praecerpens messor aristas
  133. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  134. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  135. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  136. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  137. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  138. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  139. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  140. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  141. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  142. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  143. excipiet niveos percussae virginis artus.
  144. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  145. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  146. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  147. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  148. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  149. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  150. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  151. quare agite optatos animi coniungite amores.
  152. accipiat coniunx felici foedere divam,
  153. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  154. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  155. non illam nutrix orienti luce revisens